Evangelium Secundum Joannem*

Caput 7: Versus 23

Si circumcisionem,etc. Quasi vos qui in lege gloriamini contra legem quae me nuntiat, de morte mea tractatis, sed non est contra legem, quod totum hominem sanum feci in sabbato ego Dominus sabbati. Custodia enim sabbati sicut caetera omnia propter salutem hominis sunt, sicut vos ipsi circumcidentes in sabbato, (quia ad salutem pertinet) non solvere vos sabbatum creditis.
(* Traductions européennes)